monumenta.ch > Plinius > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 39
{III} quod si admonendi sumus, quales sit terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quiescente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes deiecere capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. tunc emittit illum suum halitum divinum ex sole conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse e commota debebit repertusque neminem fallet, ac de terra odor optime iudicabit. tales fere est in novalibus caesa vetere silva, quae consensu laudatur.